라틴어 문장 검색

at isdem temporibus in M. Scauro et in M. Druso adulescente singularis severitas, in C. Laelio multa hilaritas, in eius familiari Scipione ambitio maior, vita tristior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:2)
Et quoniam magna vis orationis est, eaque duplex, altera contentionis, altera sermonis, contentio disceptationibus tribuatur iudiciorum, contionum, senatus, sermo in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium versetur, sequatur etiam convivia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 170:1)
a quo quidem rei familiaris ad paucos, cupiditatum ad multos improbos venit hereditas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 37:4)
Ac mea quidem sententia omnis ratio atque institutio vitae adiumenta hominum desiderat, in primisque ut habeat, quibuscum possit familiares conferre sermones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:1)
Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex area, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:5)
non numquam tamen est largiendum, nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:3)
Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 72:1)
Habenda autem ratio est rei familiaris, quam quidem dilabi sinere flagitiosum est, sed ita, ut illiberalitatis avaritiaeque absit suspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:3)
Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est, nulla antea cum fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:7)
a quo cum quaereretur, quid maxime in re familiari expediret, respondit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 117:2)
Quod potest maius esse scelus quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:3)
Num igitur se astrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamvis familiarem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:4)
Invitat Canius postridie familiares suos, venit ipse mature;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:14)
nondum enim C. Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 75:3)
Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panaeti, video in iis libris, quos de officio scripsit Q. Tuberoni, dicere sapientis esse nihil contra mores, leges, instituta facientem habere rationem rei familiaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION