라틴어 문장 검색

hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
omne enim honestum in arduo est, etiam quod vicinum honesto est ;
(세네카, 행복론, Liber II 77:2)
Si vero bonam fidem perfidiae suppliciis adfici videt, non descendit e fastigio et supra poenam suam consistit.
(세네카, 행복론, Liber IV 102:1)
Huic respondebimus numquam expectare nos certissimam rerum comprehensionem, quoniam in arduo est veri exploratio, sed ea ire, qua ducit veri similitudo.
(세네카, 행복론, Liber IV 159:1)
Omnia sane excluserit opulenta felicitas, monstrabo tibi, cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit :
(세네카, 행복론, Liber VI 143:2)
Cupiunt interim ex illo fastigio suo, si tuto liceat, descendere ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 18:2)
fastigio tuo adfixus es.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 45:4)
Non opus est instruere in altum editas arces nec in adscensum arduos colles emunire nec latera montium abscidere, multiplicibus se muris turribusque saepire :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 117:1)
In iis praesertim, quos scit aliquando sibi par fastigium obtinuisse, hoc arbitrium adeptus ultionem implevit perfecitque, quantum verae poenae satis erat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:2)
Natura contumax est humanus animus et in contrarium atque arduum nitens sequiturque facilius quam ducitur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 139:1)
Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est quam illa corona ob cives servatos, non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spolia.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:2)
Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius vicos porrexerint, quo depressius aestivos specus foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit, quod illis caelum abscondat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 55:4)
Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum veniam dare, nullius petere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 24:2)
Velut murum aliquem aut obsessum multo hoste locum et arduum ascensu semermis adeas, expecta vulnus et illa superne volantia eum sagittis pilisque saxa in tuum puta librata corpus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 48:2)
At nunc exigui temporis adiectio fastigio illum suo depulit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION