라틴어 문장 검색

hinc placido dantur sua corpora somno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:3)
Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:3)
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:2)
Sed abest gratantibus Aeson, iam propior leto fessusque senilibus annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:2)
Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, qua pater Alcidamas placidam de corpore natae miraturus erat nasci potuisse columbam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 29:1)
dant placidi cursum redeuntibus austri Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti ante exspectatum portus tenuere petitos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 3:2)
- Quamvis saepe utile vinci victoris placidi fecit clementia multis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:24)
Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis pectora somnus habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 8:2)
Excepi nantemque ferens o proxima mundi regna vagae dixi sortite, tridentifer, undae, In quo desinimus, quo sacri currimus amnes huc ades atque audi placidus, Neptune, precantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:12)
Talia tum placido Saturnius edidit ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:5)
Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis mulcebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:1)
neque enim dum flumina pacem et placidos habeant lapsus totaeque residant, opperiuntur, aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:3)
Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, fessa malis tendensque ad caelum bracchia magno Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:4)
Dicta Iovis movere deos, nec sustinet ullus, cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis et Minoa, queri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 40:1)
placida resoluta quiete saepe videt, quod amat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION