라틴어 문장 검색

Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 32장3)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장66)
quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장20)
Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint aut non sibi plus possit audacia, ubi ad defendundum opes minores sunt!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장26)
Quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장2)
Si haec relinquere voltis, audacia opus est;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장20)
audacia pro muro habetur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장24)
Sed confecto proelio tum vero cerneres, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장1)
Ac sane, quod difficillimum in primis est, et proelio strenuos erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerumque solet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장5)
Ecce autem ex improuiso Iugurtha, intoleranda audacia scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장21)
gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장7)
probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum constabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장3)
Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장15)
Quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION