라틴어 문장 검색

Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu quoque modo possit res ex his quaeque creari, [nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quae quasi membranae vel cortex nominitandast,] atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta vigeret quove modo distracta rediret in ordia prima, nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quod speciem ac formam similem gerit eius imago, cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:1)
Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:1)
Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res consimiles ideo diffusae rebus abundant, ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae scinduntur per iter flexum, nec recta viarum ostia sunt, qua contendant exire coortae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 4:1)
Praeterea si quae penitus corpuscula rerum ex altoque foras mittuntur, solis uti lux ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei per totum caeli spatium diffundere sese perque volare mare ac terras caelumque rigare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:1)
semper enim nova se radiorum lumina fundunt primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:11)
at quae pars vocum non auris incidit ipsas, praeter lata perit frustra diffusa per auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:9)
puri saepe lacum propter si ac dolia curta somno devincti credunt se extollere vestem, totius umorem saccatum corporis fundunt, cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:18)
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:1)
sic igitur tum se levis ac diffusilis aether corpore concreto circum datus undique saepsit et late diffusus in omnis undique partis omnia sic avido complexu cetera saepsit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:6)
quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas infantum, fugiens umorem aurasque petessens, convertebat ibi natura foramina terrae et sucum venis cogebat fundere apertis consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis impetus in mammas convertitur ille alimenti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:12)
Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit humanum atque animal prope certo tempore fudit omne quod in magnis bacchatur montibus passim, aëriasque simul volucres variantibus formis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:1)
nam quod multa fuere in terris semina rerum, tempore quo primum tellus animalia fudit, nil tamen est signi mixtas potuisse creari inter se pecudes compactaque membra animantum, propterea quia quae de terris nunc quoque abundant herbarum genera ac fruges arbustaque laeta non tamen inter se possunt complexa creari, sed res quaeque suo ritu procedit et omnes foedere naturae certo discrimina servant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:11)
inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:3)
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras voti reus, extaque salsos Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 5:2)
Ecce levis summo de vertice visus Iuli Fundere lumen apex, et paulo post:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION