라틴어 문장 검색

crudeli funere virgo ita hic 'virgo', quemadmodum ibi de Pasiphae "a virgo infelix".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2631)
funera ducunt cum exequiali scilicet pompa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2561)
et 'ducere' proprie funerum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2562)
"Ob merita virtutis aut muneris deos habitos Euhemerus exsequitur, et eorum natales, patrias, sepulcra dinumerat et per provincias monstrat, Dictaei Iovis et Apollinis Delphici et Phariae Isidis et Cereris Eleusiniae."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:3)
"adhuc antrum Iovis visitur et sepulcrum eius ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis arguitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:15)
"invenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:2)
"ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:22)
quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:7)
modo etiam paulum ad dexteram de via declinavi, ut ad Pericli sepulcrum accederem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:8)
Principio Ioves tres numerant i qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre Caelo, qui genuisse Minervam dicitur, quam principem et inventricem belli ferunt, tertium Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 53:2)
tertius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alvi dentisque evolsionem ut ferunt invenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus ostenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 57:3)
magnum est enim eadem habere monumenta maiorum, eisdem uti sacris, sepulcra habere communia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 73:1)
ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide," inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 283:3)
effertur, imus, ad sepulcrum venimus, in ignem imposita est, [fere] decem versiculis totum conficere potuisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:4)
nam tibi aut pro virtute animi constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum patriae spectatorem coegisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION