라틴어 문장 검색

victus et late longeque fusus ac stratam ubique ruinam suam cernens medius inter suorum cadavera incessit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 103:4)
Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum deductus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 126:3)
Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:2)
ita finitio summi boni alias diffundi potest et exporrigi, alias colligi et in se cogi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:3)
Potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et liberalitatem exercere, quae non quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur, ita nominata est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 125:5)
sed multa licet non excipiantur, intelleguntur et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.29)
Victrice dextra fusus adverso Lycus terram cecidit ore;
(세네카, Hercules Furens 13:1)
En fusus humi saeva feroci corde volutat somnia (nondum est tanti pestis superata mali clavaeque gravi lassum solitus mandare caput quaerit vacua pondera dextra, motu iactans bracchia vano) nec adhuc omnis expulit aestus, sed ut ingenti vexata noto servat longos unda tumultus et iam vento cessante tumet.
(세네카, Hercules Furens 16:7)
quodcumque tellus genuit infesta occidit meaque fusum est dextera:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:12)
Iam iam dominae captiva colus fusosque legam, pro saeve decor formaque mortem paritura mihi, tibi cuncta domus concidit uni, dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet, sed iam dominae tecta petantur.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:17)
Vtrumne clarus ignis et nitidus stetit rectusque purum verticem caelo tulit et summam in auras fusus explicuit comam?
(세네카, 오이디푸스 4:23)
medio stat ingens arbor atque umbra gravi silvas minores urguet et magno ambitu diffusa ramos una defendit nemus, tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius, restagnat umor frigore aeterno rigens;
(세네카, 오이디푸스 7:21)
non sollicitae possunt curae mutare rati stamina fusi.
(세네카, 오이디푸스 13:3)
et manu, clavam modo qua gerebat, fila deduxit properante fuso:
(세네카, 파이드라 4:27)
invenit artes bellicus Mavors novas et mille formas mortis, hinc terras cruor infecit omnis fusus et rubuit mare.
(세네카, 파이드라 7:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION