라틴어 문장 검색

Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua et adorabant Aman; sic enim praeceperat rex pro illo. Solus Mardochaeus non flectebat genu neque adorabat eum.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장2)
Bene autem ad hodie addidit genui, quasi praesens praeteritum, ut videlicet ipsam generationem per hodie praesentem, semper, per genui, perfectam esse indicaret, nunquam scilicet aut cessare, aut incoeptam esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:35)
genva labant proceleumaticus est, quem, ut supra diximus, sic semper ponit, ut cogi possit in dactylum, ut 'genua labant', et arietat in portas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4321)
Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus pansa ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, ad summum verticem quartae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장5)
Parandi sunt boves novelli, quadrati, grandibus membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis, fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus resimis patulisque, cervice longa et torosa, palearibus amplis et pene ad genua promissis, pectore magno, armis vastis,capaci et tanquam implente utero, lateribus porrectis, lumbis latis, dorso recto planoque vel etiam subsidente, clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed brevioribus potius quam longis, nec genibus improbis, ungulis magnis, caudis longissimis et setosis, pilo totius corporis denso brevique, coloris rubii vel fusci, tactu corporis mollissimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION