라틴어 문장 검색

Deinde cum Laberius in fine ludorum anulo aureo honoratus a Caesare e vestigio in quattuordecim ad spectandum transiit violato ordine, et cum detrectatus est eques Romanus et comminus remensus, ait Cicero praetereunti Laberio et sedile quaerenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 10:1)
Unde recte Maro noster ad ea tempora respexit quibus Evander ante urbem conditam apud aram Maximam sacra celebrabat et utebatur populo utique Alcidae gratissima.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 4:2)
Gratum mihi est, Avienus ait, correctum quod de optimis dictis male opinabar.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:1)
Pericula quoque praeterita vel aerumnas penitus absolutas qui evasit ut referat gratissime provocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:1)
Et Virgilianus Aeneas gratum se ad omnia praebens Evandro varias illi narrandi occasiones ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 16:1)
Gratae sunt tibi meretrices, quia continua eas largitate ditasti, uterque delectabuntur scientes his dictis suam conscientiam non gravari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:4)
Gratus illi sum, quia ipse me philosophum et consummatae virtutis virum fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:5)
36. Nichil detur vel capiatur de cetero pro brevi inquisicionis de vita vel membris, set gratis concedatur et non negetur.
(Magna Carta 38:1)
Impatiensque diu non grati victima sacri, Cornua succincti premerent cum torva ministri, Deposito victum praebebat poplite collum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:48)
Vincitur haud gratis, iugulo qui provocat hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:13)
sed eum, cui vulnera prima Debebat, grato moriens interficit ictu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:80)
Nocte sub extrema, pulso torpore quietis, Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis Pectus, et aversi petit oscula grata mariti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:6)
desertaque busta Incolit, et tumulos expulsis obtinet umbris, Grata deis erebi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:3)
Tali pietate virorum Laetus in adversis, et mundi nomine gaudens Esse fidem, Nullum toto mihi, dixit, in orbe Gratius esse solum, non parvo pignore vobis Ostendi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:15)
Nec tenuit gratum nocturno lumine montem, Infimaque Aegypti pugnaci litora velo Vix tetigit, qua dividui pars maxima Nili In vada decurrit Pelusia septimus amnis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION