라틴어 문장 검색

Eodem quoque anno Halfdene, rex illius partis Northanhymbrorum, totam regionem sibimet et suis divisit, et illam cum suo exercitu coluit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 50 53:1)
Ipso anno, mense Augusto, ille exercitus perrexit in Merciam, et illam regionem Merciorum partim dedit Ceolwulfo, cuidam insipienti regis ministro, partim inter se divisit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 51 54:1)
Et multos eiusdem gentis ultra mare compulit hostiliter et penuria atque pavore navigare, et maxima ex parte omnes illius regionis habitatores suo subdiderunt dominio.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 52 55:2)
Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo secundo, saepe memoratus paganorum exercitus Cirrenceastre deserens, ad Orientales Anglos perrexit, ipsamque regionem dividens coepit inhabitare.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 60 63:1)
Cumque inde victrix regia classis dormiret, pagani, qui Orientalium Anglorum regionem habitabant, congregatis undecunque navibus, eidem regiae classi in ostio eiusdem fluminis in mari obviaverunt, consertoque navali proelio, pagani victoriam habuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:3)
Eodem quoque anno magnus paganorum exercitus de Germania in regionem Antiquorum Saxonum, quae Saxonice dicitur Eald Seaxum, supervenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 69 72:1)
Aethelweard, omnibus iunior, ludis literariae disciplinae, divino consilio et admirabili regis providentia, cum omnibus pene totius regionis nobilibus infantibus et etiam multis ignobilibus, sub diligenti magistrorum cura traditus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:4)
His temporibus ego quoque a rege advocatus de occiduis et ultimis Britanniae finibus ad Saxoniam adveni, cumque per multa terrarum spatia illum adire proposueram, usque ad regionem Dexteralium Saxonum, quae Saxonice Suth-Seaxum appellatur, ductoribus eiusdem gentis comitantibus, perveni.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:1)
Illo enim tempore et multo ante omnes regiones dexteralis Britanniae partis ad Aelfred regem pertinebant et adhuc pertinent:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 80 83:1)
Hemeid scilicet, cum omnibus habitatoribus Demeticae regionis, sex filiorum Rotri vi compulsus, regali se subdiderat imperio;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 80 83:2)
Sequenti anno in ostium fluminis, quod dicitur Iona, intraverunt, non sine magno regionis damno, et illic remorati sunt anno uno.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:4)
nimirum quia per multa retroacta annorum curricula monasticae vitae desiderium ab illa tota gente, nec non et a multis aliis gentibus, funditus desierat, quamvis perplurima adhuc monasteria in illa regione constructa permaneant, nullo tamen regulam illius vitae ordinabiliter tenente, nescio quare, aut pro alienigenarum infestationibus, qui saepissime terra marique hostiliter irrumpunt, aut etiam pro nimia illius gentis in omni genere divitiarum abundantia, propter quam multo magis id genus despectae monasticae vitae fieri existimo;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 93 98:2)
Aliud quoque monasterium iuxta orientalem portam Sceftesburg, habitationi sanctimonialium habile, idem praefatus rex aedificari imperavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 98 103:1)
nimirum quia etiam pene omnes illius regionis potentes et nobiles ad secularia magis quam ad divina mentem declinaverant negotia:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION