라틴어 문장 검색

Atque etiam, si hoc natura praescribit, ut homo homini, quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum velit, necesse est secundum eandem naturam omnium utilitatem esse communem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 33:1)
Hi sibi nihil iuris, nullam societatem communis utilitatis causa statuunt esse cum civibus, quae sententia omnem societatem distrahit civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:2)
Nam, si quid ab homine ad nullam partem utili utilitatis tuae causa detraxeris, inhumane feceris contraque naturae legem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:2)
sin autem is tu sis, qui multam utilitatem rei publicae atque hominum societati, si in vita remaneas, afferre possis, si quid ob eam causam alteri detraxeris, non sit reprehendendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:3)
Non igitur magis est contra naturam morbus aut egestas aut quid eius modi quam detractio atque appetitio alieni, sed communis utilitatis derelictio contra naturam est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:5)
Ita semper officio fungetur utilitati consulens hominum et ei, quam saepe commemoro, humanae societati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 37:2)
Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est, commoveri necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:1)
Itemque, si ad honestatem nati sumus eaque aut sola expetenda est, ut Zenoni visum est, aut certe omni pondere gravior habenda quam reliqua omnia, quod Aristoteli placet, necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:4)
species enim utilitatis animum pepulit eius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:7)
Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur neque erat, assequi posset, et tamen muri causamopposuit, speciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 51:2)
Sed utilitatis specie in re publica saepissime peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 57:1)
Tanta vis est honesti, ut speciem utilitatis obscuret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:9)
Atqui ille utilitatem sequi videbatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 59:2)
sed ea nulla erat repugnante honestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 59:3)
Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae dicitur, possit, quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem iustitiamque detraxerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION