라틴어 문장 검색

2. Leges regni in magno honore semper habuit, easque auctoritate sua munire videri voluit, licet hoc ipsum non minimo quidem ei esset impedimento ad ea quae voluit pro arbitrio suo exequenda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:1)
Honores quoque quales amplitudinem eorum condecerent ab omnibus deferri curavit, sed non admodum cupidus ut in oculis populi sui extollerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 7:3)
nisi forte quod detractum fuerit temporis rebus tuis, id memoriae nominis tui et honori saeculi tui reponi possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:4)
ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis quae adhuc inventa sunt in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus et non dissimulanter) honoris et admirationis excessus tollatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:8)
fieri fato quodam (ut existimamus) bono, ad extinguendas et depellendas contradictiones et tumores animorum, ut et veteribus honor et reverentia intacta et imminuta maneant, et nos destinata perficere et tamen modestiae nostrae fructum percipere possimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:3)
Antiquis auctoribus suus constat honos, atque adeo omnibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 66:1)
Id vero bono fit fato, ut antiquis suus constet honos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:5)
Itaque nil mirum, si res illa non foeliciter successerit, quae in honore non fuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:8)
Quod vero ad rerum vilitatem attinet, vel etiam turpitudinem, quibus (ut ait Plinius) honos praefandus est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:1)
Nos autem scimus, si minus sincera fide agere voluissemus, non difficile fuisse nobis, ista quae afferuntur vel ad antiqua saecula ante Graecorum tempora (cum scientiae de natura magis fortasse sed tamen majore cum silentio floruerint, neque in Graecorum tubas et fistulas adhuc incidissent), vel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Graecis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:1)
contra enim, earum et usum et cultum et honores libenter amplectimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:3)
Ea enim rerum inventoribus divinos honores tribuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:3)
iis autem qui in rebus civilibus merebantur (quales erant urbium et imperiorum conditores, legislatores, patriarum a diuturnis malis liberatores, tyrannidum debellatores, et his similes), heroum tantum honores decreverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:4)
honor ambit;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:15)
Equidem memini dixisse Salomonem, honori est homini offensas praeterire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION