라틴어 문장 검색

non enim posse inpleri trinoctium quo abesse a viro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent qui inciperet ex Kalendis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 9:3)
His enim verbis diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri ammonet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:4)
nos flendo ducimus horas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:5)
Plura de hoc dissereremus, ni vos invitos ab invito discedere hora cogeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:1)
Sed cum fere ante aequinoctium vernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare navigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut nivibus contegantur, eaque omnia verno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:1)
illorum enim dierum quibusdam horis fas est, quibusdam fas non est ius dicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:4)
exinde autem procedentibus augmentis aequinoctio vernali similiter atque adolescentis adipiscitur vires, figuraque iuvenis ornatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:2)
Quippe significat hic numerus vel totidem plagas mundi vel quattuor vices temporum quibus annus includitur, vel quod duobus aequinoctiis duobusque solstitiis zodiaci ratio distincta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:2)
Sed cum sol emersit ab inferioribus partibus terrae, vernalisque aequinoctii transgreditur fines augendo diem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:1)
Nam is per menses sex hibernos sinistro incubat lateri, ab aequinoctio verno supra dextrum latus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:3)
Nam et per singulas horas mutare colores adfirmatur et hirsutus setis dicitur in adversum nascentibus contra naturam omnium animalium:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 21:1)
δωδεκάτῆ δέ τοι αὖθις, non dierum sed horarum significans numerum, quibus referuntur ad hemisphaerii superioris exortum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 4:2)
Nunc hora nos ammonet ut honore vestro haec mensa dignetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:3)
Ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari, ut comitium eat percontatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:2)
Vellem Servium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis ammonet, ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION