라틴어 문장 검색

aut meus excusat caros ita candor amicos, utque habeant de me crimina nulla, favet, sint hi contenti venia, iactentque licebit purgari factum me quoque teste suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 212)
illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)
iactatur tumidas exul Phoenissa per undas humidaque opposita lumina veste tegit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권393)
"venit in exemplum furor hic, mollesque ministri caedunt iactatis vilia membra comis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권169)
"Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum dividit et campo liberiore natat:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권193)
"mortuus Ausonia conditur hospes humo, scirpea pro domino Tiberi iactatur imago, ut repetat Graias per freta longa domos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권410)
prisca dea est aliturque cibis, quibus ante solebat, nec petit ascitas luxuriosa dapes, piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, ostreaque in conchis tuta fuere suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권120)
"nox erat, et vinis oculique animique natabant, cum praecomposito nuntius ore venit, atque ita quid cessas convivia solvere?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권433)
Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat , Iactat et in toto nomina nostra foro ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:6)
Sive per inmensas iactabor naufragus undas, Nostraque longinquus viscera piscis edet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 7:4)
"Discedite templo et velate caput cinctasque resolvite vestes ossaque post tergum magnae iactate parentis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:8)
Obstipuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:1)
corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:5)
At pater omnipotens, superos testatus et ipsum, qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris, unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:1)
Has ubi verborum poenas mentisque profanae cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION