라틴어 문장 검색

Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장43)
Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장3)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장54)
Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장21)
Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장51)
Et nunc ut frequentetis dies Scenopegiae mensis Casleu,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장9)
Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장18)
Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장7)
Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria voce: " Fili, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi et nutricem me tibi exhibui.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장27)
Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templi vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장5)
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장21)
His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장30)
Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장33)
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장38)
Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis duodecimi ?Adar dicitur voce Syriaca ?pridie Mardochaei diei.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION