라틴어 문장 검색

Multi ergo utrinque sine morte labuntur, plures cruenti vulneribus referunt veluti ex proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:10)
Namque ore cruento deformis Titan vultum caligine texit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:4)
Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, sanguineum late tollit caput oraque mille vulneribus confossa cruenta casside velat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:6)
Illic immanes mors obdita solvit hiatus, hic gaudet curva falce recisa Ceres.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:3)
Mons parturibat, gemitus immanes ciens, Eratque in terris maxima exspectatio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Mons parturiens.1)
Ego et modestius et constantius arbitratus immanissimum reum non communi temporum invidia, sed proprio crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam - nupta haec Helvidio fuerat -;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:2)
quas contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentae adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi remittatur, nota certe quasi censoria inuratur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 16:3)
Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori, Cui petitur victa palma cruenta rea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 510)
dextram tange - cruenta fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 813)
illic quoque pulchra Calypso exigit Odrysii fata cruenta ducis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:98)
hoste precor fiant illa cruenta tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 812)
ergo summotum patria proscindere, Livor, desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1618)
"Terra feros partus, immania monstra, Gigantas edidit ausuros in Iovis ire domum;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권19)
at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas, dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae, mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores cervicemque polo suppositurus Atlas, victus uterque parens tamen est pietate sororum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권93)
umbra cruenta Remi visa est assistere lecto atque haec exiguo murmure verba loqui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권275)

SEARCH

MENU NAVIGATION