라틴어 문장 검색

Una sed maxima difficultas, quod haec aequare dicendo arduum immensum, etiam tuo ingenio, quamquam altissime assurgat et amplissimis operibus increscat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 3:1)
Ego quia lex sicut ascribi civem alienum vetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non iubebat, praeterea, quod affirmabatur mihi in omni civitate plurimos esse buleutas ex aliis civitatibus, futurumque ut multi homines multaeque civitates concuterentur ea parte legis, quae iam pridem consensu quodam exolevisset, necessarium existimavi consulere te, quid servandum putares.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 114 3:1)
Vidi ego iactatas mota face crescere flammas Et rursus nullo concutiente mori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 29)
Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes, Raucaque concussae signa dedere fores?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 645)
Roma, nisi inmensum vires promosset in orbem, Stramineis esset nunc quoque tecta casis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a14)
Sero respicitur tellus, ubi fune soluto Currit in inmensum panda carina salum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1118)
Quod si concussas Triton exasperet undas, Quam tibi sit toto nullus in ore color!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1120)
Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, Incipe pollicitis addere facta tuis, Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis Ipsa per admissas concute lora iubas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1626)
Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli, Oraque singultu concutiente sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 96)
Exit in inmensum fecunda licentia vatum, Obligat historica nec sua verba fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1231)
concutiat tenerum quaelibet aura, cadet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 92:1)
risu concussa est altera, flere putes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 58:3)
me quoque debilitat series inmensa malorum, ante meum tempus cogit et esse senem, otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 49)
quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem, hospitiis Romam vix habuisse locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 113)
firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles, vela regis quassae qualiacumque ratis, quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur, restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 325)

SEARCH

MENU NAVIGATION