라틴어 문장 검색

quicquid timebam facere fecisse arguor - tori iugalis abnuit Merope nefas, sociata Polybo;
(세네카, 오이디푸스 8:2)
tacitum diu crimen biformi partus exhibuit nota scelusque matris arguit vultu truci ambiguus infans - ille te venter tulit.
(세네카, 파이드라 9:47)
regeramus ipsi crimen atque ultro impiam Venerem arguamus:
(세네카, 파이드라 10:19)
Illud PORCELLVS Grammaticus arguebat in hoc uersu quasi soloecismum quod cum plures induxisset dicerent:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 13:2)
ignavis, timidis et improbatis multum fingitur otiosa virtus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium24)
pariter et, prout singulis cordi, diversa censentes sermocinabamur, cur a quibusdam protomystarum tamquam scaevus cavendusque tractator improbaretur, quamquam sic esset ad verbum sententiamque translatus ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 5:2)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
quis esculentus abstemium competenter arguerit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:6)
si eum qui pascendo ieiunet, vanitatis arguitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:15)
quarum relatione succensus ultro primus, ut longe inferiorem decet, ad solvenda officia procurro nec vereor garrulitatis aliquando argui, qui potui taciturnitatis hucusque culpari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:4)
"neque te furibundae crimine mentis arguerim:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권161)
"quos arguo divos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권228)
adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)
"cede, improba:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권260)
Bonus iudex damnat improbanda, non odit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B15)

SEARCH

MENU NAVIGATION