라틴어 문장 검색

Quasi de inproviso respice ad eum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 517)
Iamne erumpere hoc licet mihi gaudium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 58)
Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia, Quo studio vitam suam te absente exegerit, Ubi de improviso interventum est mulieri:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 393)
Verum hoc saepe, Phormio, Vereor, ne istaec fortitudo in nervum erumpat denique.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 241)
gaudeo Tantam fortunam de improviso esse his datam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 6128)
His animum arrecti dictis et fortis Achates et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem ardebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:1)
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente improvisus ait:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:11)
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas, arma deosque parant comites, pelagoque remenso improvisi aderunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:21)
inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem pressit humi nitens, trepidusque repente refugit attollentem iras et caerula colla tumentem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:8)
Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto, stipitis hic gravidi nodis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:12)
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:2)
Turnus ut ante volans tardum praecesserat agmen viginti lectis equitum comitatus, et urbi improvisus adest;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:1)
Tandem erumpunt et castra relinquunt Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:24)
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet vellere et urgetur pugna congressus iniqua, multa movens animo iam tandem erumpit et inter bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:13)
subito erumpunt clamore furentisque exhortantur equos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION