라틴어 문장 검색

sunt et quis Idae placeat dolus, ipse regesta Parthenopaeus humo vultumque oculosque madentes obruit, accessit lacrimarum gratia formae, pectora nunc maerens, nunc ora indigna cruento ungue secat meritamque comam, furit undique clamor dissonus, ambiguumque senis cunctatur Adrasti consilium, tandem ipse refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권236)
sponsam quin castus amanti squalor et indigni commendat gratia luctus, ipse quoque egregius, nec pectora virginis illi diversa, inque vicem, sineret fortuna, placebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권240)
his miscet planctus multumque indigna cruentat pectora, caeruleae referunt lamenta sorores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권188)
"insano praetendis funera voto, meque premis frustra vacuae ceu proximus aulae, non ita Sidoniam Fortuna reliquerit urbem, in te ut sceptra cadant, tanto indignissime nato."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권151)
Ingenuitatem laedas, cum indignum roges.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 233)
Loco ignominiae est apud indignum dignitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 292)
Primo indignum est, ut alicuius opera indigeret, et quidem mortui, cum dignius ab initio deum aliquem fecisset qui mortui erat operam desideraturus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 4:2)
Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 10:2)
Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:1)
Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus et quamcumque humani oris, id est divinae imaginis, depugnationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:2)
Uerum noui non hoc esse meriti mei, ut indutias uiuendi uel accipiam, uel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi et indigno uenia, per auxilium eorum, qui illi fideliter seruierunt, propitiari dignatus fuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII. 1:1)
Qui indignum se tanto gradui respondens, ostendere posse se dixit alium, cuius magis ad suscipiendum episcopatum et eruditio conueniret, et aetas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:4)
sed oboedientiae causa iussus subire hoc, quamuis indignus, consensi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:10)
ego quidem Theodorus, quamuis indignus, ab apostolica sede destinatus Doruuernensis ecclesiae episcopus, et consacerdos ac frater noster, reuerentissimus Bisi, Orientalium Anglorum episcopus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:7)
Qui cum ingrauescente praefata egritudine, diem sibi mortis inminere sensisset, timere coepit homo animi regalis, ne ad mortem ueniens tanto adfectus dolore aliquid indignum suae personae uel ore proferret, uel aliorum motu gereret membrorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION