라틴어 문장 검색

eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 149:1)
quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 386:1)
nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 110:1)
et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 234:1)
hoc est incepta efficere pulcre:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9222)
Senex optime quantumst in terra, sine hoc exorare abs te, ut istuc delictum desistas tanto opere ire oppugnatum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2130)
tanta incepta res est:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 147)
periisti hercle, ni * * * * hoc longe destiti instare, usque adeo donec se adiurat anus iam mihi monstrare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 367)
Desiste percontarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1130)
verum aliter vivos numquam desistam exsequi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 117)
Iam, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 394)
quid ille autem abs te iratus destitit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 229)
quid illa autem irata abs te destitit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 287)
Optume advenis, puere, cape chlamydem atque istic sta ilico, ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2163)
nunc istis rebus desisti decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1150)

SEARCH

MENU NAVIGATION