라틴어 문장 검색

indulge ordinibus da operam, ut "indulgent vino", et eos effice largiores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2771)
ad haec Quinctius quando quidem inquit honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnes, quae ubique sunt, Graeciae urbes, an servas et vectigales facere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 656:1)
indulgere vel permittere, vel operam dare, ut indulgent vino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7762)
unde mire quidam conclusit hunc versum, dicens 'concessere deum profugis nova moenia Teucris'. 'concessere' ergo indulserunt vel cesserunt, id est permiserunt, ut nec, si muneribus certes, concedat Iollas, id est permittat, indulgeat, et extremum hunc Arethusa mihi concede laborem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 406)

SEARCH

MENU NAVIGATION