라틴어 문장 검색

et Mazaetullo praeter inpunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exsilio modicam domi fortunam, omnia, ne id feret, Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 421:1)
tormenta machinasque et advexerat secum, et ex Sicilia missa cum commeatu erant, et nova in armamentario, multis talium operum artificibus de industria inclusis, fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 488:1)
et inter crebra conloquia alii atque alii de industria, quo pluribus omnia nota essent, mittebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 41:2)
dextra ala - in alas divisum socialem exercitum habebat - in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 221:1)
vulgo credebant de industria rem in serum tractam, ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, et eam opinionem ipse adfirmavit, petendo ut summotis aliis, ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi colloqui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 455:1)
nunc cum vos intueor, Romanos esse video, qui rerum divinarum foedera, humanarum fidem socialem sanctissimam habeatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 357:1)
tertium esse genus cum, qui numquam hostes fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 645:1)
nunc videri esse amotum de industria, qui, si ea quae scripsisset praesens diceret et arguere coram et, si quid vani adferret, argui posset, ad liquidum veritas explorata esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 81:1)
hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 115:1)
in legationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de industria coniecti, clam missis qui regem admovere copias iuberent ipsi terebant tempus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 146:1)
ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 205:1)
nam singularis eius iuvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 293:2)
rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 267:1)
tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones scribere, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 193:3)
et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 327:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION