라틴어 문장 검색

At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes dolent, in eadem vesica vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장32)
Si a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장60)
sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장87)
si in imo ventre aut si in coxa dolores sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장14)
si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장25)
Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis, ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, ventrem eius ante solvendum esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장106)
Ultimum auxilium est in alvum tisanae vel halicae cremorem ex inferioribus indere, siquidem id quoque vires tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장25)
Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas ὨΜΟΠΆΤΑΣGraeci vocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장66)
Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장25)
Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장40)
Hanc iuncturam ΠΥΛΩΡΌΝ Graeci vocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장41)
cui tale vocabulum est, qui numquam quod accepit, continet, sed protinus in inferiores partes transmittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장43)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장49)
deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus iungitur, atque hinc dextra recurvatum in imo derigitur, qua excernit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장50)
Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte leve et strictum, ex superiore mollius;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장52)

SEARCH

MENU NAVIGATION