라틴어 문장 검색

Et, cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 38:1)
Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen, quia rex inter primos constiterat interrogans, tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium esse laturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 8:2)
"Et quota pars nostri tot obire terrae potest?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:12)
"Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me victum, bis fugientem persecuti estis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:6)
"sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:18)
Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat tot Persarum milibus laturis opem regi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 8:2)
Rex iam pridem tumultu Lacedaemoniorum cognito, quantum tot terrarum spatiis discretus potuit, providerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:24)
"creditis tot gentes alterius imperio аc nomine adsuetas, non sacris, non moribus, non commercio linguae nobiscum cohaerentes eodem proelio domitas esse, quo victae sunt?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:9)
iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et capiti vis pares facere expetebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 4:1)
"Conspectusque vestri venerabilis coegit, ut vehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 2:6)
"Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis, admovi, Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:16)
"Tot conscii ne in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:19)
"Parnm est enim tot modo liberum parentem, in unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:74)
"Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:32)
Aderat nox, qua coniurati excubare debebant, mutua fide laeti, cuius documentum tot dies fuerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION