라틴어 문장 검색

sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:4)
Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore uel liuidus uel niger, aut pituita mixtus aut uarius:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 26:4)
Qui si liuidus aut pallidus aut uarius aut niger est, scire licet malum uulnus esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:4)
figuras uarias habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 65:2)
Alphos et melas in quibusdam uariis temporibus et oriuntur et desinunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 70:5)
Ingentibus uero et uariis casibus OCVLI nostri patent;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 1:2)
Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, nouisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et uarie misceantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 13:1)
In hoc multa uariaque tubercula oriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 1:3)
In reliquis uariae sententiae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 4:8)
Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, uaria pericula oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 29:4)
Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)
Targae in Celsum merita aliquot additamentis augere mihi licuit hujus viri labores, susque deque non habebunt, spero, meorum conatuum paucitatem quicumque lectores non ignorant quantum desudandum sit editori qui mendis expurgare interpretarique constituit opus scriptoris tam varia tamque difficilia pertractantis argumenta.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.155)
atque ideo observationes quas varia eorum corpora desiderant, maribus et feminis communes sunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).29)
Quos tamen Homerus, non in pestilentia, neque in variis generibus morborum aliquid attulisse auxilii, sed vulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse, proposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 3:2)
Praeter haec quum in interioribus partibus et dolores et morborum varia genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION