라틴어 문장 검색

paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta.
(아풀레이우스, 변명 17:5)
Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
(아풀레이우스, 변명 19:1)
equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.
(아풀레이우스, 변명 20:9)
Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat.
(아풀레이우스, 변명 21:3)
ipse denique Hercules inuictus - quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula nimis sordent - , ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes ascitus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.
(아풀레이우스, 변명 21:10)
neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii.
(아풀레이우스, 변명 22:3)
quin, inquam, uana haec conuicia aufertis?
(아풀레이우스, 변명 24:5)
inquit
(아풀레이우스, 변명 25:4)
Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus perorare:
(아풀레이우스, 변명 26:1)
'Pisces' inquit
(아풀레이우스, 변명 28:1)
equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem uel apros uel altilia.
(아풀레이우스, 변명 28:5)
nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue;
(아풀레이우스, 변명 30:10)
equidem, cum haec ab illis quasi grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, tuam patientiam mirabar.
(아풀레이우스, 변명 33:8)
inquit
(아풀레이우스, 변명 38:8)
inquit
(아풀레이우스, 변명 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION