라틴어 문장 검색

quod ita continget, si et quid cuique conveniat viderimus et verba verbis applicarimus non pugnantia, sed quae invicem complectantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:1)
nam et falsis utuntur nec illa iis, quibus similia videri volunt, applicant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 139:2)
unde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis collata structura caret, cum illa rotunda et undique circumcisa insistere invicem nequeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 210:3)
Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud edico.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 218:4)
Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:1)
nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit, sic mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 323:3)
eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 143:1)
nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:4)
Idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:5)
Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:6)
Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 55:2)
Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 5:2)
si vetus et exesa est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 2:2)
et hoc ipsum, non ut scribas, sed ut sentias, ut illa, quae senseris, magis adplices tibi et velut signes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 1:3)
Et alias causas dixit - licet enim plura abdicato dicere propter quae non leget - sed nunc refero, cui rei quisque maxime institerit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 27:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION