라틴어 문장 검색

Ultra Phasin capi volunt, quod ambitiosam popinam instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum poenas repetimus, aves petere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 65:1)
propter istas, quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere studiis passus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:7)
disces docebisque artes, alias quae vitam instruant, alias quae ornent, alias quae regant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 106:4)
Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:2)
Nil aliis instrumentis opus est, satis nos instruxit ratione natura.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:1)
violatae legationes rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit, nec datum tempus, quo resideret tumor publicus, sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 12:1)
Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
(세네카, De Providentia, book 1 19:1)
Onerat discentem turba, non instruit, multoque satius est paucis te auctoribus tradere, quam errare per multos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 85:3)
sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:1)
deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 15:4)
illum instruo dignum quem non deducat paupertas nec occupatum teneat ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 123:5)
Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret, instruerent:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 7:1)
non maioribus copiis bellum instruxit quam iudicium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.8)
Scissa quoque uela fecerant sinus et instructas classes naufraga praecesserat nauis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.39)
Carbasa ventis credit dubius navita vitae, laxos aura complente sinus, hic exesis pendens scopulis aut deceptos instruit hamos aut suspensus spectat pressa praemia dextra:
(세네카, Hercules Furens 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION