라틴어 문장 검색

tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla impertita mora subneruiasti.
(아풀레이우스, 변명 82:10)
miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.
(아풀레이우스, 변명 84:10)
Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse.
(아풀레이우스, 변명 95:7)
sed Marsyas, quod stultitiae maximum specimen, non intellegens se deridiculo haberi, priusquam tibias occiperet inflare, prius de se et Apolline quaedam deliramenta barbare effuttiuit, laudans sese, quod erat et coma relicinus et barba squalidus et pectore hirsutus et arte tibicen et fortuna egenus:
(아풀레이우스, 플로리다 3:10)
nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faueris, si philosophus, didiceris.
(아풀레이우스, 플로리다 5:2)
itidem alius sese parentibus quaepiam imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua repperisse uel alterius demonstratione didicisse, alia denique ceteri commemorant.
(아풀레이우스, 플로리다 6:15)
quis enim a te non amet discere, quanam moderatione optineri queat * * * ;
(아풀레이우스, 플로리다 9:43)
haec discenti ferula est.
(아풀레이우스, 플로리다 12:9)
discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur:
(아풀레이우스, 플로리다 12:10)
id uero, quod didicit, ita similiter nobis canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem putes:
(아풀레이우스, 플로리다 12:15)
uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant.
(아풀레이우스, 플로리다 12:17)
ubi omnia quae didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam.
(아풀레이우스, 플로리다 12:20)
uerum enimuero celebrior fama optinet sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sacerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum admirandas uices, geometriae sollertissimas formulas didicisse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:24)
aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:33)
Haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus.
(아풀레이우스, 플로리다 16:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION