라틴어 문장 검색

ut, si iam fieri possit vera coniectura somniorum, tamen isti, qui profitentur, eam facere non possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 192:4)
ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum quam vim consensumque naturae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 214:2)
an ea, quae dixi, et innumerabilia, quae collecta habent Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 215:7)
petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est quod adhuc coniectura provideri possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:1)
quarum exspecta divinam παλινωͺδίαν. etenim quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)
nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 25 5:3)
sin, ut ego perspicio cum tua coniectura tum etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames quem ego miserum misere perdidi neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat sororis tuae filio, meum Ciceronem quoi nihil misello relinquo praeter invidiam et ignominiam nominis mei tueare quoad poteris, Terentiam, unam omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 11:4)
reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 8:1)
ista magis exspecto, quid illim adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, quae tua coniectura de rebus futuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13A 5:8)
προθεσπίζω igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens, iamque mari magno - non multo, inquam, secus possum vaticinari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 6:3)
habes coniecturam meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 8:5)
transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 3 4:5)
in his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 8 4:1)
id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 19 6:2)
de cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu coniecturam faciebas ex litteris Messallae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION