라틴어 문장 검색

Namque postero die Caesar cum partem equitatus sui frumentandi gratia Leptim misisset, in itinere praedatores equites Numidas Gaetulosque ex improviso adorti circiter centum partim occiderunt, partim vivorum potiti sunt.
(카이사르, 아프리카 전기 61:6)
in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit;
(카이사르, 아프리카 전기 85:10)
A qua pauciora ab amplioribus circumventa navigia deprimuntur, ibique Scipio cum quos paulo ante nominavi interiit.
(카이사르, 아프리카 전기 96:3)
Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi armatura.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:6)
Navigium quidem eius multitudine depressum militum una cum hominibus interiit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:5)
Eo die naves Massiliensium cum eis, quae sunt captae, intereunt VIIII.
(카이사르, 내란기, 1권 58:6)
interit tamen nemo.
(카이사르, 내란기, 1권 64:10)
Ita multorum mensium labor hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit.
(카이사르, 내란기, 2권 14:8)
Hac fugientium multitudine ac turba portae castrorum occupantur atque iter impeditur, pluresque in eo loco sine vulnere quam in proelio aut fuga intereunt, neque multum afuit, quin etiam castris expellerentur, ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt.
(카이사르, 내란기, 2권 35:5)
Itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes, constratae numero XVI, eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur;
(카이사르, 내란기, 3권 27:4)
sed horum omnium pars magna in fossis munitionibusque et fluminis ripis oppressa suorum in terrore ac fuga sine ullo vulnere interiit;
(카이사르, 내란기, 3권 71:5)
Ac tamen quod fuit roboris duobus proeliis Dyrrachinis interiit.
(카이사르, 내란기, 3권 87:7)
Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 54장1)
Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 10장2)
Quos impeditos integris viribus milites nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga evaserant, reliquerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION