라틴어 문장 검색

Libenter, inquit, mea lux, hanc vocem audio, Non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Meretrix et iuvenis: Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda.4)
Audisses comoedos vel lectorem vel lyristen vel - quae mea liberalitas - omnes.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:2)
*̓αφιλόκαλον illitteratum iners ac paene etiam turpe est, non putare tanti cognitionem qua nulla est iucundior, nulla pulchrior, nulla denique humanior.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 8:3)
Quid enim illo aut fidelius amico aut sodale iucundius?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 6:1)
Quid a te mihi iucundius potuit iniungi, quam ut praeceptorem fratris tui liberis quaererem?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 1:1)
Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem magis in senectute, si modo senescere datum est, aemulari velim;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 1:1)
superest alterutra ex parte iudicium tuum, in quo mihi aeque iucunda erit simplicitas dissentientis quam comprobantis auctoritas.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 9:2)
Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coegisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 12:1)
Mihi autem sicut iucundissimum ipsum te tribunum, ita non minus gratum alium per te videre.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 2:1)
Quae mihi recordanti est quidem iucundum, quod me cum apud alios tum apud te tantis laudibus cumulat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 8:1)
In ceteris enim lectorem novitas ipsa intentum habet, in hac nota vulgata dicta sunt omnia;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:2)
quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacet, in qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:3)
Ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 4:3)
Praeterea sapiens subtilisque lector debet non diversis conferre diversa, sed singula expendere, nec deterius alio putare quod est in suo genere perfectum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 7:1)
in summa quod rerum, quas assequi cupias, praesumptio ipsa iucunda est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION