라틴어 문장 검색

Sed Praetextatus, ut erat in omnes aeque placidus ac mitis, ut admitterentur missis obviis imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:3)
Tum omnes Praetextatum iuvantes orare blandeque ad commune invitare consortium, Evangelum quidem saepius et maxime, sed nonnumquam et cum eo pariter ingressos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 11:1)
et quia similes sunt solis effectibus effectus lunae in iuvando nocendoque, ideo feminas certis adflictas morbis σεληνοβλήτους et ἀρτεμιδοβλήτους vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 11:2)
Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntia­tionibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)
Sed divinae providentiae vicit instantia, quae creditur iuvisse partum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:1)
Salus autem naturae lunaris effectus est quo corpora animantium iuvantur salutifero firmata temperamento.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 1:3)
sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:2)
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 1:3)
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho paucis, quod male accusatur, absolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:2)
miti Baccho favos dilue, scilicet mitescere vinum dicens, cum mulsum coeperit fieri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:4)
Nam ita hic mite vinum dixit, ut alibi ait domitum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 10:1)
Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 2:2)
Infandum, regina, iuves renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 2:1)
forsan et haec olim meminisse iuvabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 5:5)
Forsan et haec olim meminisse iuvabit
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION