라틴어 문장 검색

Ne gaudium quidem quod ex virtute oritur, quamvis bonum sit, absoluti tamen boni pars est, non magis quam laetitia et tranquillitas, quamvis ex pulcherrimis causis nascantur ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 75:1)
Quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt et subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam ex virtute nascentem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 113:1)
membra laetitia stupent.
(세네카, Hercules Furens 9:16)
et ipse lateri iunctus atque haerens tuo sublimis inter civium laeta omina incessit habitu atque ore laetitiam gerens princeps superbo:
(세네카, 옥타비아 10:22)
recollige animum, recipe laetitiam, precor.
(세네카, 옥타비아 11:23)
laetitia iuvenem, frons decet tristis senem.
(세네카, 파이드라 6:15)
sed quoniam non es veritus concredere nobis, accipe commissae munera laetitiae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 105)
tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes, omnia tu nostrae tempora laetitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 119)
multos illa dies incomptis maesta capillis sederat, iniusto multa locuta salo, et quamvis numquam post haec visura, dolebat illa tamen, longae conscia laetitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 156)
a gemat, in terris, ista qui protulit arte turpia sub tacita condita laetitia!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 618)
num me laetitia tumefactum fallis inani, haec referens, quae me credere velle putas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 66)
laetitiam censura manet terrorque pudore crescit, et invita superat virtute venustas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 5)
"hic vultu erectus, at ille laetitia erubuit veniamque rubore poposcit, post hinc germano regis, hinc rege retento Palladiam implicitis manibus subiere Tolosam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
quodque mirere, saepe illa laetitia minimis occasionibus veniens ingentium negotiorum merita fortunat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 8:4)
quorum ut titulis apicibusque potiare non maternos reditus, non avitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numeravisti, quia tibi e contrario apud principis domum inspecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere, o terque quaterque beatum te, de cuius culmine datur amicis laetitia, lividis poena, posteris gloria, tum praeterea vegetis et alacribus exemplum, desidibus et pigris incitamentum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION