라틴어 문장 검색

apud nos foediora verba ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta servantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장2)
paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장10)
Cetera postea sic facienda, ut in vulneribus, in quibus pus moveri debet, praeceptum est (V.26.27B).
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장10)
Si, uero quod propius est, uix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:1)
Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, nisi tamen id perquam inbecillum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 6:1)
ut lectione aliisque generibus exerceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 7장 1:2)
Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:1)
minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 7:4)
Sed qui quaestui seruiunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 10:1)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 4:5)
Quod, quamuis pleraque praecepta eius uiri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 1:3)
si quarto die cum horrore febris reuertitur, uomere, sicut ante praeceptum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 1:5)
Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 2:5)
utendumque tum uel sanguinis missione uel ductione alui uel nigro ueratro, sicut praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:5)
At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est, uel salsa, uel ex lauro decocta, tum frigida posca.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION