라틴어 문장 검색

animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 4:5)
etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:7)
vestrum nemo est quin intellegat populum Romanum qui quondam in hostis lenissimus existimabatur hoc tempore domestica crudelitate laborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:2)
quae non modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommodorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:4)
defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 67:4)
qui dicit medico, iussus requiescere, postquam tertia conpositas vidit nox currere venas, de maiore domo modice sitiente lagoena lenia loturo sibi Surrentina rogavit.
(페르시우스, 풍자, satire 348)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
hortum et gestationem videt, qua hortus includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:4)
Gestatio buxo aut rore marino, ubi deficit buxus, ambitur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:1)
Adiacet gestationi interiore circumitu vinea tenera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:1)
Nam ante meridiem xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem umbra sua temperat, quae, ut dies crevit decrevitve, modo brevior modo longior hac vel illa cadit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 18:1)
nam vel instituere vel reducere eiusmodi exemplum non nisi severi, institutum reductumve exercere etiam lenissimi possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 29 3:4)
ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:2)
Inter has marmoreo labro aqua exundat circumiectasque platanos et subiecta platanis leni aspergine fovet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 20:2)
' atque ita spe balinei, cui iam videbar inferri, placide leniterque dimissa, ad abstinentiam rursus, non secus ac modo ad balineum, animum vultumque composui.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION