라틴어 문장 검색

nullique libentius umquam responsura sono "coeamus" rettulit Echo, et verbis favet ipsa suis egressaque silva ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:15)
"Nostra est timor iste voluptas, o superi, totoque libens mihi pectore grator, quod memoris populi dicor rectorque paterque, et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 19:4)
Vincis enim, moriorque libens:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 83:3)
Eodem tempore, ingenium adducere debet ad miseras urbium partes in urbem libenter accipientem inserendas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:7)
"libensque carpas, quae summus Pater angelusque Christi mittunt liba tibi sub hoc periclo."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum23)
"seu nos procinctus maneat, seu pace quietas dictemus leges, seu debellata duorum colla tyrannorum media calcemus in urbe, agnoscas, regina, libens mea signa necesse est, in quibus effigies crucis aut gemmata refulget aut longis solido ex auro praefertur in hastis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권145)
vir et ipse libenter consensit, licuitne hortantem spernere recti libertate animi?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1192)
dimitte libens et parce fatenti.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1241)
"nummos libenter reddite, estote verbis divites."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.34)
"dicis, ' libenter oppetam, votiva mors est martyri."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.107)
fixa et statuta est omnibus sententia fidem tueri vel libenter emori.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.120)
"dicis licenter haec poetas fingere, sed sunt et ipsi talibus mysteriis tecum dicati, quodque describunt, colunt, tu cur piaclum tam libenter lectitas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.180)
hanc ille sancti martyris vocem libens amplexus unum de caterva infantium parvum nec olim lacte depulsum capi captumque adesse praecipit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1266)
"si luteum facili charismate pectus expiasti, vise libens tenebris ergastula caeca dissipatis, eripe corporeo de carcere vinculisque mundi hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari, ne qua ferum reprimat dementia iudicem, tyranni neu sciat invidia mitescere, gloriam negare."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.22)
Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)

SEARCH

MENU NAVIGATION