라틴어 문장 검색

nec enim ignibus artus conditus aut maesta niger adventabat ab urna, sed belli sudore calens, clipeumque cruentis foribus et scissi respersus pulvere campi, necdum illum aut trunca lustraverat obvia taxo Eumenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권2)
"- venisti tamen et miseris comes additus armis, et cum te tellus fatalisque hora vocaret, tu Tyrias acies adversaque signa vacasti sternere;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권98)
Iphin atrox Acamas, Argum ferus impulit Hypseus, stravit Abanta Pheres, diversaque volnera flentes Iphis eques, pedes Argus, Abas auriga iacebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권188)
Danaos Cadmeius Haemon sternit agitque, furens sequitur Tyria agmina Tydeus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권194)
Sterneret adversos etiamnum Ismenius Haemon Inachidas - nam tela regit viresque ministrat Amphitryoniades - saevum sed Tydea contra Pallas agit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권211)
"teneo aeternumque tenebo, quantum haec diva manus, quotiens sudaverit aegis ista mihi, duris famulus dum casibus omnes lustro vagus terras;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권217)
"quae te agmina quive innumeri stravere globi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권41)
sternit Iona Chromis, Chromin Antiphos, Antiphon Hypseus, Hypseus Astyagen evasurumque relicto amne Linum, ni fata vetent et stamine primo ablatum tellure mori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권117)
summa vagis late sternuntur flumina telis, ima viris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권120)
ut leo, cui parvo mater Gaetula cruentos suggerit ipsa cibos, cum primum crescere sensit colla iubis torvusque novos respexit ad ungues, indignatur ali, tandemque effusus apertos liber amat campos et nescit in antra reverti, quos, age, Parrhasio sternis, puer improbe, cornu?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권321)
"hunc sine me - non plura petam - fidissime Dorceu, sternere humi, qui tela meis gerit aemula telis et similes cultus et frena sonantia iactat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권351)
"non comminus hostes sternendi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권79)
Anthea falcato lustrantem moenia curru desuper Ogygiae pepulit gravis impetus hastae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권238)
immensae reserato limine portae sternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권287)
sic ait, insignemque animam mucrone corusco dedignantem artus pridem maestamque teneri arripit atque uno quaesitam vulnere rumpit, sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat, seque super medias acies, nondum ense remisso, iecit et in saevos cadere est conatus Achivos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권347)

SEARCH

MENU NAVIGATION