라틴어 문장 검색

Ueritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono, quod commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:13)
Dumque rex, iubente ac postulante episeopo, laetitiam reciperet, coepit e contra episcopus tristis usque ad lacrimarum profusionem effici.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:13)
At ille dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reuerti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:12)
Unde nonnumquam in conuiuio, cum esset laetitiae causa decretum, ut omnes per ordinem cantare deberent, ille, ubi adpropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media caena, et egressus ad suam domum repedabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:4)
sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos ut prae metu quid relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 309:1)
movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 609:2)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 229:2)
dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 431:1)
nec patres satis moderate ferre laetitiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 602:1)
sepultus ingenti militum maestitia, pessima decemvirorum in volgus fama est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 464:2)
his senatus consultis perfectis dimisso senatu decemviri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu ingenti hominum laetitia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 589:1)
huius pugnae fama perlata non in urbem modo sed in Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia celebrata est, in castris animos militum ad aemulandum decus accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 681:1)
maior itaque ex civibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit, et senatus ut in trepidis rebus dictatorem dici Mamercum Aemilium iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 188:3)
iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam publico luctu, fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere ut clamor urbem pervaderet gratulantium salvos victoresque redisse equites,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 425:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION