라틴어 문장 검색

Umbra subit terras et quae loca viderat ante, cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 8:1)
Quo miser amplexus ego tum patriumque dolorem corde tuli fratrique pio solacia dixi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:3)
"Pulchros, regina, piosque pone metus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 46:2)
Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit, singultuque pias interrumpente querellas "quae mea culpa tuam," dixit "carissime, mentem vertit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:3)
Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, ante tamen cunctos Iunonis templa colebat proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras utque foret sospes coniunx suus utque rediret, optabat, nullamque sibi praeferret;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 64:2)
luctibus est Aurora suis intenta, piasque nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 55:2)
de tantis opibus praedam pius eligit illam Ascaniumque suum profugaque per aequora classe fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum et Polydoreo manantem sanguine terram linquit et utilibus ventis aestuque secundo intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 57:3)
Tum pius Anchises:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 59:1)
Tu mihi concilio quondam praesente deorum (nam memoro memorique animo pia verba notavi) unus erit, quem tu tolles in caerula caeli dixisti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 92:4)
Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, ponderibus nidi ramos levat arboris altae fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum, perque leves auras Hyperionis urbe potitus ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:8)
Quisquis adest, visum venerantur numen, et omnes verba sacerdotis referunt geminata piumque Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:1)
Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine urbis et invicti genitor Gradive Quirini, Vestaque Caesareos inter sacrata penates, et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, quosque alios vati fas appellare piumque est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 75:6)
opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti ore necaturas accipiemus aquas, at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 221)
nec, quae damnaverit ille, crimina defendi fasque piumque puto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 255)
immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis, non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi, - si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 257)

SEARCH

MENU NAVIGATION