라틴어 문장 검색

illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quidquid incommodi est, vi tanto maioris boni tegitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 29:5)
Pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem, sed pectore excipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:4)
Cape, quantam debes, virtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 12:3)
Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum literarium philosophorum, qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum minuta docendo demittunt et conterunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 6:6)
nihil habent ista magnificum, quo mentes in se nostras trahant, praeter hoc, quod mirari illa consuevimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 29:2)
Cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit, vincens a dolio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 24:2)
Quomodo acciderit, non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo, immo etiam si nolueris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 1:1)
Des oportet illi divinum aliquid, caeleste, magnificum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:7)
Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 2:3)
omnium istarum civitatium, quas nunc magnificas ac nobiles audis, vestigia quoque tempus eradet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 10:2)
si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:6)
Illa vultus nostros erexit ad caelum et quidquid magnificum mirumque fecerat, videri a suspicientibus voluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:5)
Sensus honestos et magnificos habes, non coactos in sententiam, sed latius dictos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 5:4)
Ceterum verbis abundabat, sine commendatione partium singularum in universum magnificus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:4)
Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse " laudari a laudato viro," laude digno ait.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION