라틴어 문장 검색

qualis Berecyntia mater invehitur curru Phrygias turrita per urbes, laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:11)
Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:7)
Manibus date lilia plenis, purpureos spargam flores, animamque nepotis his saltem adcumulem donis, et fungar inani munere" - Sic tota passim regione vagantur aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:20)
externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:8)
Siqua piis animis manet infelicis Amatae gratia, si iuris materni cura remordet, solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:12)
Talia per clipeum Volcani, dona parentis, miratur rerumque ignarus imagine gaudet, attollens umero famamque et fata nepotum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 28:1)
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:30)
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:21)
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:1)
Nec minus interea maternis saevos in armis Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato gaudens componi foedere bellum, tum socios maestique metum solatur Iuli, fata docens, regique iubet responsa Latino certa referre viros et pacis dicere leges.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 5:1)
carpent tua poma nepotes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS39)
Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar, terrarumque velis curam et te maximus orbis auctorem frugum tempestatumque potentem accipiat, cingens materna tempora myrto, an deus inmensi venias maris ac tua nautae numina sola colant, tibi serviat ultima Thule teque sibi generum Tethys emat omnibus undis, anne novum tardis sidus te mensibus addas, qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis panditur - ipse tibi iam bracchia contrahit ardens Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit - quidquid eris, - nam te nec sperant Tartara regem nec tibi regnandi veniat tam dira cupido, quamvis Elysios miretur Graecia campos nec repetita sequi curet Proserpina matrem - da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis ignarosque viae mecum miseratus agrestis ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:8)
inmota manet, multosque nepotes, multa virum volvens durando saecula vincit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 12:5)
hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION