라틴어 문장 검색

Proinde nec paulo lenius inter licitas factiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur quale de inlicitis factionibus timeri solet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 1:1)
O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nee persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est quantum pro deo non licet!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 10:1)
Probum plane consilium et nunc quoque inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:11)
sed non ignoramus, qui sub istis nominibus institutis simulacris operentur et gaudeant et divinitatem mentiantur, nequam spiritus scilicet, daemones, videmus igitur etiam artes eorum honoribus dicatas esse, qui nomina incolunt auctorum earum, nec ab idololatria vacare, quarum institutores etiam propterea dei habentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:9)
Proinde vocem sexus aetates mentientem, amores iras gemitus lacrimas asseverantem non probabit:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:3)
sed quia ipsa licita amixtio coniugis sine uoluntate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:2)
Sunt etenim multa, quae licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus fedamur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:9)
responsum est non esse licitum Christianam uirginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta caelestis regis consortio profanarentur regis, qui ueri Dei cultus esset prorsus ignarus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:7)
" Nec tamen hodie clarescente per mundum euangelio necesse est, immo nec licitum fidelibus uel circumcidi, uel hostias Deo uictimarum offerre carnalium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:17)
sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae vivere licitum fuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 535:1)
fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse quod tum responderet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 177:3)
nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 583:2)
postremo, cum omnibus intolerandis patientiae humanae laceraretur, victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 66:1)
adeo nullus mentiendi modus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 686:3)
non quem ad modum hodie utrumque vobis licet, sic semper liciturum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 281:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION