라틴어 문장 검색

Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem, et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:1)
quod cogitatione magis a virtute potest quam re separari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:3)
Ut venustas et pulchritudo corporis secerni non potest a valetudine, sic hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:4)
Haec igitur omnia, cum quaerimus, quid deceat, complecti animo et cogitatione debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 150:1)
Motus autem animorum duplices sunt, alteri cogitationis, alteri appetitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:1)
cogitatio in vero exquirendo maxime versatur, appetitus impellit ad agendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:2)
Curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum rationi oboedientem praebeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:3)
ob eamque etiam causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est quam vel acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate iuncti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:4)
Ego autem, quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnis meas curas cogitationesque in eam conferebam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:2)
Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 4:3)
Nihil agere autem cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus aetatis existimavi honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam rettulissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 5:1)
Summa quidem auctoritate philosophi severe sane atque honeste haec tria genera confusa cogitatione distinguunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:1)
Tecta vero, quibus et frigorum vis pelleretur et calorum molestiae sedarentur, unde aut initio generi humano dari potuissent aut postea subveniri, si aut vi tempestatis aut terrae motu aut vetustate cecidissent, nisi communis vita ab hominibus harum rerum auxilia petere didicisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 17:1)
nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:4)
Quam spem cogitationum et consiliorum meorum cum graves communium temporum tum varii nostri casus fefellerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION