라틴어 문장 검색

ut sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 165:1)
Quare, si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 230:3)
est et illud vitium nimium sollicite et circa omnia momenta luctantis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 339:1)
adfert his momentum et aetas et sexus et pignora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 42:1)
At sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:1)
rerum autem saepe (ut dixi) maximarum momenta vertit, ut cum odium iramque frequentissime frangat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 118:2)
Sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 154:1)
cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:3)
sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 68:4)
nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 108:3)
quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut disputationibus potius arguta verborum cavillatrix quam oratoris officio multum adlatura momenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:1)
alii brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba et, velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 58:2)
praeterea ne decet quidem, ubi maxima rerum momenta versantur, de verbis esse sollicitum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 77:2)
ac merito laudatur brevitas integra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 145:1)
et huic contraria saepe percursio est et plus ad intelligendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta illusio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION