라틴어 문장 검색

Cumis deinde navigationis naufragio una expulsum dominum Neapoli dissimulanter occuluit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:2)
Sed cum is numerus neque solis cursui neque lunae ra­tionibus conveniret, nonnumquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus et contra calor hiemalibus proveniret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 39:1)
Sed secutus Numa, quantum sub caelo rudi et seculo adhuc inpolito solo ingenio magistro conprehendere potuit, vel quia Graecorum observatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos quinquaginta quattuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus extenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 1:1)
Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum sicut Graeci annum proprium conputarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 8:1)
Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 9:1)
Post hoc imitatus Aegyptios solos divinarum rerum omnium conscios ad numerum solis, qui diebus tricenis sexaginta quinque et quadrante cursum conficit, annum dirigere contendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 3:3)
Nam Iulius Caesar ut siderum motus, de quibus non indoctos libros reliquit, ab Aegyptiis disciplinis hausit, ita hoc quoque ex eadem institutione mutuatus est, ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 39:1)
Idem poeta doctrina ac verecundia iuxta nobilis, sciens Romanos veteres ad lunae cursum et sequentes ad solis anni tempora digessisse, utriusque seculi opinioni reverentiam servans:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 44:1)
Si enim sol, ut veteribus placuit, dux et moderator est luminum reliquorum, et solus stellis errantibus praestat, ipsarum vero stellarum cursus ordinem rerum humanarum, ut quibusdam videtur, pro potestate disponunt, ut Plotino constat placuisse, significant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:1)
Sub hac ergo appellatione caelestis itineris sol, cum confecisset suum cursum, draconem confecisse dicebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 59:3)
Sagittarum autem nomine non nisi radiorum iactus ostenditur, qui tunc longissimi intelleguntur, quo tempore altissimus sol diebus longissimis solstitio aestivo conficit annuum cursum, inde Ἑκηβόλος et Ἑκατηβόλος dictus, ἕκαθεν τὰς ἀκτῖνας βάλλων, e longissimo altissimoque radios in terram usque demittens.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 60:1)
Idem ei nomen convenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum brevissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 62:1)
Unde Cleanthes ita cognominatum scribit ἀπὸ τοῦ διανύσαι, quia cotidiano impetu ab oriente ad occasum diem noctemque faciendo caeli conficit cursum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 14:1)
inferi autem nomen soli datur, cum in inferiore hemisphaerio, id est hiemalibus signis, cursum suum peragit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:4)
Propterea Aegyptii animal in zodiaco consecravere ea caeli parte qua maxime annuo cursu sol valido effervet calore, Leonisque inibi signum domicilium solis appellant, quia id animal videtur ex natura solis substantiam ducere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION