라틴어 문장 검색

et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri vult.
(세네카, 행복론, Liber V 110:4)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
" Non decipies me, fortuna, nec securum aut neglegentem opprimes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 48:4)
Ut varia et libi- dinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et poenis et muneribus errabit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:8)
Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:4)
Procul auferendi pedes sunt et quicquid horum ab imprudentibus fiet (fieri autem nisi ab imprudentibus non potest) neglegendum et honores iniuriaeque vulgi in promiscuo habendae.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 99:2)
Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturae avidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:3)
si vero repugnat et non ubi iussa est quiescit, sed libidine ferociaque provehitur,tam inutilis animi minister est quam miles, qui signum receptui neglegit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 53:5)
Quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est in alia neglegentibus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 64:1)
Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:4)
ego non ignoscam pigris, neglegentibus, garrulis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 148:4)
Quemadmodum qui bestiarum cubilia indagat et Laqueo captare feras magno aestimat et Latos canibus circumdare saltus, ut illarum vestigia premat, potiora deserit multisque officiis renuntiat, ita qui sectatur voluptatem omnia postponit et primam libertatem neglegit ac pro ventre dependit, nec voluptates sibi emit, sed se voluptatibus vendit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 72:1)
Turpiter aut tam neglegens es, ut non noveris pauculos servos, aut tam luxuriosus, ut plures habeas quam quorum notitiae memoria sufficiat !"
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:13)
Non possum in hac re esse neglegens ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 123:8)
Obicite Platoni, quod petierit pecuniam, Aristoteli, quod acceperit, Democrito, quod neglexerit, Epicuro, quod consumpserit ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 151:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION