라틴어 문장 검색

nec me, quid valeat natura fortior usus, praeterit aut quantum neglectae defluat arti.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:94)
quae sub te vel causa brevis vel iudicis error neglegitur?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:312)
"abduxere meas iterum mortalia curas iam pridem neglecta mihi, Saturnia postquam otia et ignavi senium cognovimus aevi;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:12)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen neglecto squalent senio?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:177)
hostem muniri robore mavis quam peccare fidem:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:41)
neque enim neglectas pace cohortes tunc ditas, cum bella fremunt.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:73)
Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumera-vimus, tot nosset species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 27:1)
Usus et experientia dominantur in artibus, neque est ulla disciplina, in qua non peccando discatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 16:1)
Ita fit, ut et actor et familia peccent et ager saepius infametur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 7:2)
Id contingere poterit, si maluerit custodire subiectos, ne peccent, quam neglegentia sua committere, ut puniat delinquentes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 10:2)
Scilicet plerumque simili genere peccari etiam ab agricolis, qui pulcherrime positas vineas, antequam pubescant, variis ex causis destituunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 2:5)
neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 2:3)
Nam si neglecta cruditas est, et inflatio ventris et intestinorum maior dolor insequitur,qui nec capere cibos sinit, gemitus exprimit, locoque stare non patitur, saepe decumbere, et agitare caput, caudamque crebrius agere cogit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 3:2)
Solent etiam neglecta ulcera scatere verminibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION