라틴어 문장 검색

Ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam devorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum vinculis conligatus dominicum de cvangelio expecto clamorem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:5)
"Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:37)
Dico quosdam scelere, periurio, falsitate ad dignitatem nescio quam pervenisse:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:9)
Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
"Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:9)
Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:14)
scelus est, quod odistis.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:9)
Scelus est sancti viri habere contubernium?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:2)
illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens sana facit, spectant subeuntem fata mariti Alcestim, et similis si permutatio detur, morte viri cupiant animam servare catellae.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI320)
si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res nota urbi et populo contingat principis aurem, dedecus ille domus sciet ultimus;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X139)
quid sentire putas omnes, Calvine, recenti de scelere et fidei violatae crimine?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII3)
nona aetas agitur peioraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa nomen et a nullo posuit natura metallo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII13)
"ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII42)
confer et artifices mercatoremque veneni, et deducendum corio bovis in mare, cum quo clauditur adversis innoxia simia fatis, haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis usque a lucifero donec lux occidat audit?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII58)
nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum, facti crimen habet.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII82)

SEARCH

MENU NAVIGATION